Evangelium Secundum Lucam*

Caput 23: Versus 43

Amen dico tibi.Pulcherrimum affectandae conversionis exemplum, quod tam cito latroni venia relaxatur, et uberior gratia quam precatio. Semper enim Dominus plus tribuit quam rogatur; Ille rogabat:Memento mei,etc. Dominus ait:Hodie mecum eris,etc. Cito ignoscit Dominus, quia ille cito convertitur.
(* Traductions européennes)